Archiv Ladislava Hejdánka | Kartotéka

Zde najdete digitalizovanou podobu Hejdánkovy originální kartotéky. Její celkový objem čítá mnoho tisíc lístků. Zveřejňujeme je po částech, jak je zvládáme zpracovávat. V tuto chvíli máme zpracované to, co prof. Hejdánek sám vypracoval elektronicky. Zbývá ovšem mnoho práce na papírových kartičkách. Kromě Hejdánkových výpisků z četby obsahuje kartotéka také jeho vlastní myšlenkovou práci z posledních let, kterou nejde dohledat jinde.


<<    <   2 / 5   >    >>
záznamů: 23

Celek | FYSIS | Jednota | Část

Miloš Rejchrt ()
Quasi partem mundi voco ut animalia et arbusta. Nam genus animalium arbustorumque pars universi est, quia in consummmationem totius assumptum et quia non est sine hoc universum. Unum autem animal et una arbor quasi pars est, quia, quamvis perierit, tamen id ex quo perit, totum est. Aër autem, ut dicebam, et caelo et terris cohaeret; utrique innatus est. Nihil enim nascitur sine unitate.
(5711, Naturales questiones, II, 3.2.)
I call such things as animals and trees a quasipart of the universe. Now, the class of animals and trees is a part of the universe bacause it is considered in the sum of the whole and because there is no universe without such a class; but a single animal or single tree is a quasi-part because even when it is lost nevertheless the whole from which it is lost is still intact. But the atmosphere, as I was saying, is connected both to sky and to earth; it is innate to both. Moreover, whatever is an inborn part of anything has unity. Nothing is born without unity.
(5711, translated by Thomas H. Corcoran; London etc. 1971, p.105.)
vznik lístku: březen 2003

Pravda

Tomáš Akvinský (1224/5-1284)
Quarto quaeritur utrum sit tantum una veritas qua omnia sunt vera. Et videtur quod sic: Anselmus enim dicit in libro De veritate31 quod sicut tempus se habet ad temporalia ita veritas ad res veras; sed tempus ita se habet ad omnia temporalia quod est unum tempus tantum; ergo ita se habebit veritas ad omnia vera quod erit tantum una veritas.
3 Praeterea, Anselmus in libro De veritate sic argumentatur: si plurium verorum sunt plures veritates, oportet veritates variari secundum varietates verorum; sed veritates non variantur per variationem rerum verarum, quia, destructis rebus veris vel rectis, adhuc remanet veritas et rectitudo secundum quam sunt vera vel recta; ergo est una tantum veritas. Minorem probat ex hoc quia destructo signo adhuc remanet rectitudo significationis, quia rectum est ut significetur hoc quod illud signum significabat; et eadem ratione, destructo quolibet vero vel recto, eius rectitudo vel veritas remanet.
SED CONTRA, Augustinus in libro De vera religione33, „Sicut similitudo est forma similium, ita veritas est forma verorum«; sed plurium similium plures similitudines; ergo plurium verorum plures veritates.
RESPONSIO. Dicendum quod, sicut ex praedictis patet, veritas proprie invenitur in inlellectu humano vel divino, sicut sanitas in animali; in rebus autem aliis invenitur veritas per relationem ad intellectum, sicut et sanitas dicitur de quibusdam aliis in quantum sunt effectiva vel conservativa sanitatis animalis. Est ergo veritas in intellectu divino quidem primo et proprie, in mtellectu vero humano proprie quidem sed secundario, in rebus autem improprie et secundario, quia nonnisi per respectum ad alteram duarum veritatum. Veritas ergo intellectus divini est una tantum, a qua in intellectu humano derivantur plures veritates, „sicut ab una facie hominis resultant plures similitudines in speculo“, sicut dicit glosa34 super illud „Diminutae sunt veritates a filiis hominum“; veritates autem quae sunt in rebus sunt plures sicut et rerum entitates.
Veritas autem quae dicitur de rebus in comparatione ad intellectum humanum, est rebus quodam modo accidentalis, quia, posito quod intellectus humanus non esset nec esse posset, adhuc res in sua essentia permaneret; sed veritas quae de eis dicitur in comparatione ad intellectum divinum, eis inseparabiliter concomitatur, cum nec subsistere possint nisi per intellectum divinum eas in esse producentem. Per prius etiam inest rei veritas in comparatione ad intellectum divinum quam humanum, cum ad intellectum divinum comparetur sicut ad causam, ad humanum autem quodam modo sicut ad effectum in quantum intellectus scientiam a rebus accipit: …
3“ Glossa Petri Lombardi super Psal. XI (PL 191, p. 155 A).
(5845, Von der Wahrheit – De veritate, Quaest.I; F.Meiner, Hamburg 1986, S. 24.)
vznik lístku: březen 2002

Kultivace ducha (duše)

Marcus Tullius Cicero (-149)
A. Nonne verendum est igitur, si es ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes? Quod est enim malus argumentum nihil eam prodesse Guam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere?
M. Nullum vero id quidem argumentum nihil est: nam ut agri non omnes frugiferi sunt, qui coluntur, falsumque blud Accii:
Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae
Fruges, tamen ipsae suapte natura enitent,
Sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine kultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus. Ita est utraque res sine altera debilis. Cultura autem animi philosophia est: haec extrakt vitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat iis et, ut ita dicam, serit, /160/ quae adulta fructus uberrimos ferant. Agamus igitur, ut coepimus. Dic, si vis, de quo disputari velis.
(4566, Tusculan Disputations, Cicer. Opera vol. XVIII, Loeb 141, Cambridge (Ma) – London 1971, p. 158, 160 – II, V, 13.)
vznik lístku: leden 2009

Zábava

Erasmus Rotterdamský (1508)
… Nam que tandem est iniquitas, cum omni uite insti tuto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nuge seria ducant, atque ita tractentur ludicra ut ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obese, quam ex quorundam tetricis ac splendidis argumentis? …
(Moriae encomium, staženo www. )
vznik lístku: listopad 2005

Dialektika

Marcus Tullius Cicero (-45)
/7/ … Vždy jsem totiž považoval za dokonalou takovou filosofii, která dokáže pojednat o nejdůležitějších otázkách výmluvně a pěkným stylem, a s takovým zaujetím jsem se oddal plnění tohoto záměru, že jsem se dokonce odvážil i konat rozpravy tak, jako činí Řekové.

/8/ Tyto rozpravy (Řekové jim říkají scholai) proslovené během pěti dnů jsem soustředil v právě tolika knihách.
Postupovalo se tak, že když vyslovil svůj názor ten, kdo mě chtěl poslouchat, tu já jsem jej vyvracel. Jak víš, je to starý sókratovský způsob, jak vést diskusi vyvracením cizích názorů. Sókratés věřil, že tímto způsobem lze nejsnáze najít, co je pravdě nejpodobnější.
Abys však mohl sledovat naše rozhovory co nejpo/32/hodlněji, předvedu ti je tak, jako by se přímo odehrávaly, ne jako bych o nich vypravoval. …
(7227, Tuskulské rozhovory, Praha 1976, str. 31-32.)
vznik lístku: srpen 2002