LADISLAV HEJDÁNEK ARCHIVES | Cardfile

Here you will find a digitized image of Hejdánek's original filing cabinet. Its total volume is many thousand tickets. We publish them in parts as we handle them. At the moment we have worked out what prof. Hejdánek himself developed electronically. However, much work remains on paper cards. In addition to Hejdánek's extracts from reading, the filing cabinet also includes his own thought work from recent years, which cannot be found elsewhere.


Čas | Pravda

Tomáš Akvinský (1224/5-1284)
Articulus quartus
Quarto quaeritur utrum sit tantum una veritas qua omnia sunt vera. Et videtur quod sic: Anselmus enim dicit in libro De veritate31 quod sicut tempus se habet ad temporalia ita veritas ad res veras; sed tempus ita se habet ad omnia temporalia quod est unum tempus tantum; ergo ita se habebit veritas ad omnia vera quod erit tantum una veritas.
(5845, Von der Wahrheit – De veritate, Quaest.I; F.Meiner, Hamburg 1986, S. 24.)
date of origin: březen 2002

Pravda

Tomáš Akvinský (1224/5-1284)
Quarto quaeritur utrum sit tantum una veritas qua omnia sunt vera. Et videtur quod sic: Anselmus enim dicit in libro De veritate31 quod sicut tempus se habet ad temporalia ita veritas ad res veras; sed tempus ita se habet ad omnia temporalia quod est unum tempus tantum; ergo ita se habebit veritas ad omnia vera quod erit tantum una veritas.
3 Praeterea, Anselmus in libro De veritate sic argumentatur: si plurium verorum sunt plures veritates, oportet veritates variari secundum varietates verorum; sed veritates non variantur per variationem rerum verarum, quia, destructis rebus veris vel rectis, adhuc remanet veritas et rectitudo secundum quam sunt vera vel recta; ergo est una tantum veritas. Minorem probat ex hoc quia destructo signo adhuc remanet rectitudo significationis, quia rectum est ut significetur hoc quod illud signum significabat; et eadem ratione, destructo quolibet vero vel recto, eius rectitudo vel veritas remanet.
SED CONTRA, Augustinus in libro De vera religione33, „Sicut similitudo est forma similium, ita veritas est forma verorum«; sed plurium similium plures similitudines; ergo plurium verorum plures veritates.
RESPONSIO. Dicendum quod, sicut ex praedictis patet, veritas proprie invenitur in inlellectu humano vel divino, sicut sanitas in animali; in rebus autem aliis invenitur veritas per relationem ad intellectum, sicut et sanitas dicitur de quibusdam aliis in quantum sunt effectiva vel conservativa sanitatis animalis. Est ergo veritas in intellectu divino quidem primo et proprie, in mtellectu vero humano proprie quidem sed secundario, in rebus autem improprie et secundario, quia nonnisi per respectum ad alteram duarum veritatum. Veritas ergo intellectus divini est una tantum, a qua in intellectu humano derivantur plures veritates, „sicut ab una facie hominis resultant plures similitudines in speculo“, sicut dicit glosa34 super illud „Diminutae sunt veritates a filiis hominum“; veritates autem quae sunt in rebus sunt plures sicut et rerum entitates.
Veritas autem quae dicitur de rebus in comparatione ad intellectum humanum, est rebus quodam modo accidentalis, quia, posito quod intellectus humanus non esset nec esse posset, adhuc res in sua essentia permaneret; sed veritas quae de eis dicitur in comparatione ad intellectum divinum, eis inseparabiliter concomitatur, cum nec subsistere possint nisi per intellectum divinum eas in esse producentem. Per prius etiam inest rei veritas in comparatione ad intellectum divinum quam humanum, cum ad intellectum divinum comparetur sicut ad causam, ad humanum autem quodam modo sicut ad effectum in quantum intellectus scientiam a rebus accipit: …
3“ Glossa Petri Lombardi super Psal. XI (PL 191, p. 155 A).
(5845, Von der Wahrheit – De veritate, Quaest.I; F.Meiner, Hamburg 1986, S. 24.)
date of origin: březen 2002

Čtení filosofického textu | Filosofický text a jeho čtení

Ladislav Hejdánek (2013)
Autora filosofického textu čteme podle toho, chceme-li potvrdit, že jsme se jím vskutku obírali, anebo proto, abychom pochopili jeho myšlenky. Tady potom nastává rozhodující metoda přístupu: když jde o pouhou obeznámenost s autorovým textem, věnujeme svou plnou pozornost tam, kde se autor výrazně, jasně a co možná průhledně (zřetelně) sám vyslovuje. Naproti tomu tehdy, když chceme porozumět jeho myšlenkám, musíme dávat (za předpokladu dobré znalosti textu) přednost místům méně jasným a zřetelným, musíme si klást otázka, na které buď najdeme odpověď v jiných textech, ale někdy je ani jinde nenajdeme a musíme si na ně odpovídat sami (což zase později musíme být ochotni revidovat a pokoušet se o jiné, odlišné odpovědi), atd. Ovšem co je potom nejdůležitější, totiž že nemůžeme stále zůstávat při bádání o tom, jak to autor sám myslel (to spadá vlastně do přístupu prvního, byť někdy do jeho vyšší třídy), nýbrž pokoušet se to – co možná sice v jeho duchu a podle jeho záměrů, ale i ty je tu a tam možno a dokonce třeba překračovat – domýšlet jeho myšlenky i tam, kde je ještě sám neformuloval a které mu možná – co víme? – ani vůbec nenapadly. Toto domýšlení není už jen naše libovůle, ale je to vlastně jakoby jednostranný !“dialog“ s jeho myšlením a pouze v počátcích nějaký náš vlastní pokus o to, jít s autorem za něj samého.
(Písek, 130901-2.)
date of origin: září 2013